HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXXVII: De jure successionis haereditariae

#Num. XXVII

Domus autem Salphaad, quia non reliquerat filium non est numerata. Audientes autem quinque filiae ipsius, quod numeratis daretur terra, steterunt ad ostium tabernaculi coram Moyse, et Eleazaro, et tota multitudine, et dixerunt: Pater noster mortuus est in deserto pro peccato suo, nec habuit mares filios, cur tollitur nomen ejus de familia? Date nobis possessionem inter cognatos nostros. Quarum causam retulit Moyses ad Dominum, qui ait: Justam rem postulant filiae Salphaad. Ad filios autem Israel loqueris. Homo si mortuus fuerit, absque filio, ad filiam transibit haereditas. Quod usque hodie consuetudo obtinet. Quod si nec filiam habuerit, transibit ad fratres ejus. Quod si nec fratres habuerit, transibit ad patruos. Quod si nec hos habuerit, transibit ad eos qui proximi sunt.